- STATIUS Papinius
- STATIUS PapiniusPoeta, qui sub Domitiano vixit, Neapoli fuit oriundus, patre Statiô Epirotâ, qui Romae Poesin et Eloquentiam docens, a Domitiano, cuius quoque praeceptor erat, lauru aurôque coronatus est: matre Agelinâ, vide l. 5. Sylv. 3. Hic perperam confunditur cum Statio Poeta, cognomine Surculo, qui claruit sub Nerone. De Rhetore illo sunt haec Hieronymi in Chronico Eusebiano: Olymp. 209. an. 1. (is est Neronis secundus) Statius Surculus Tolosensis in Galliis celeberrime Rhetoricam docet: Eius nomen verum ex Suetonii libello de claris Rhetoribus superest, ubi non Surculus vocatur, sed Ursulus. Ursi enim et Ursuli familiae sunt nomina, ut ex veterib. Inscriptionibus constat. At Papinius Statius, nec Ursuli, vel Surculi cognomen unquam habuit, nec Tolosensis fuit, sed Neapolitanus, ut dictum. Reliquit Silvarum libros 5. The. baidos 12. Achilleidos 5. Mirum vero, Martialem, cum adeo celebret Stellam Poetam, non meminisse Statii, tanti amici Stellae, ut ei miserit primum Silvarum. Nempe ab invidiâ id factum videtur. Vid. Gevartium ad 1. Sylv. c. 35. tandem Neapolim se, cum Claudia uxore, recepit, paulo post Domitianum mortuum: Dramata quoque composuit, nunc deperdita, quemadmodum Agave. Cuius meminit Iuvenalis Sat. 7. v. 82.Curritur ad vocem iucundam, et nomen amicaeThebaidos, laetam fecit cum Statius urbem,Promisitque diem; tantâ dulcedine captosAfficit ille ammos: tantâque libidine vulgiAuditur; sed cum fregit subsellia versu,Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.